Acts 4

etc. Hi doctores et judices populi esse videbantur. Hi negabant resurrectionem: et ideo in doctrina apostolorum qui annuntiabant resurrectionem, dolebant. quod ad audiendos apostolos conflueret multitudo. Hoc est maxime contra Sadducaeos: utrique vero dolebant quod Jesum, quem ut hominem occiderant, apostoli a Deo Patre glorificatum affirmabant. . etc. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare: ejusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utique vesperi coelesti munere donantur, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc. . RAB. Hic respondens ad interrogata de Christo praedicat, et maxime de David, cui, veluti patriarchae suo, prae caeteris crediderent. AUG. De lapide reprobato historia non habetur. . etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticae artis peritiam non haberent, haec dicebantur. Idiotae dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: Graece, Latine proprietas. BEDA. Illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: I Cor. 1.. . etc. RAB. Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur. Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare. In Graeco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat. Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianae pietatis et humilitatis, ipso dicente: Matth. 5.. etc. Unde apparuit amplior gloria vel gratia virtutis, et ideo non aetatem hominis, sed tempus infirmitatis dicit. . etc. Sine sono. Vel perfectione unanimitatis, secundum illud: Si duo vel tres convenerint in unum in nomine meo, de omni re quam petierint, fiet illis. Fremitus est vox leonis. Unde Jeremias: Jer. 12.. De Christo venturo, vel ut in morte detineretur. Herodes et Pilatus convenerunt in amicitiam. Nomen Christi exponunt. Christi, a chrismate, id est unctione, secundum illud: Psal. 44.. . Hoc Deum postulant, ut cum omni fiducia possint loqui verbum Dei. In Graeco: quod magis apostolorum votis congruit, qui satagebant, ut homo crucifixus a Judaeis clarescentibus miraculis, per nomen ejus, qui est in coelum assumptus, ipsemet Dei Filius innotesceret. Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est. Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis praeferebant, sed sicut unius ejusdemque matris Ecclesiae visceribus editi, eodem fraternitatis amore gaudebant. Virtutes quas possident justi, non suas judicant esse, sed eorum quorum utilitati dispensant. Graece unde coenobitae, id est communiter viventes. Coenobia habitacula eorum. Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium, rebus temporalibus spretis, copula charitatis invicem jungebantur. Apostoli vero, virtute fulgentes, mysteria Christi pandebant. . RAB. Auctus Barnabas interpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni. Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis praesentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbae, vocatus est. RAB.. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos. .
Copyright information for VulgGlossa